Latin
48
Georg Joachim Rheticus, Narratio prima 48
Unproofread scanNot analysed yet
Haec est tota ferè hypothesium ratio, ad omnem propriam diuersitatem motus planetarum, secundum longitudinem saluandam. Quapropter si oculus noster in centro orbis magni existeret, radij visuales ex eo per planetas, ceu lineae vero, rum motuum in stellarum sphaeram eiectae, à planetis non aliter in ecliptica circumducerentur, quàm dictorum circulorum &motuum rationes exigerent: vt proprias eorum diuersitates motuum in Zodiaco ostenderent. Verùm quia nos ter rae incolae, ex ea coelestium apparentes motus contemplamur, ad eius centrum tanquam ad basim, intimumque domicilij nostri omnes motus, apparentiasque referimus: eductis ex eo per planetas lineis, veluti oculo ex orbis magni centro, in terrae centrum translato, omnium inde, vt à nobis quidem videntur, τῶν φανε μενον diuersitates ratiocinandas esse, patet. Veras autem &proprias diuersitates motus planetarum, si esset animus col ligere, id per lineas ex centro orbis magni, vt dictum, exeuntes efficiendum fore. Veruntamen, quo expeditius nos, ex ijs quae porrò restant, enumeranda ἐν τοῖς φαινομένοις planietarum explicemus, totaque tractatio facilior &suauior existat, concipis antur sanè animo, non tantum lineae verorum apparentium motuum ex centro terrae per planetas in eclipticam procedentes, sed etiam Gentro orbis magni, ideoque proprie diuersitatis motus lineae dictae. Incedente ita quae terra motu orbis magni, vbi eò peruentum fuerit, vt ipsa in eadem linea recta inter Solem &aliquem ex tribus superioribus planetis interponatur, planeta quidem vespertino ortu oriri videbitur: &quia terra sic sita ipsi quam proxima est, veteres posuerunt planetam esse terrae proximum, &circa Sole autem appropinquante ad liepicycli sui perigium.