Latin
49
Georg Joachim Rheticus, Narratio prima 49
Unproofread scanNot analysed yet
neam veri &apparentis loci plinetae, quod fit terra peruenien te ad oppositum iam dicti loci, planeta vespertino occasu disorere incipit, maximeque à terra elongari, quoad linea veri loci planetae etiam per centrum Solis transeat, atque Sole inter planetam &terram interueniente, planeta occultatur: à qua deinde occultatione propter perpetuum terrae motum, quia linea veri loci Solis, à linea veri lociplanetae discedit: planeta iterum matutino ortu, vbi quantum arcus visionis requirit, iustam à Sole distantiam nactus fuerit, oriri conspicietur. Porrò quoniam orbis magnus in horum trium planetarum hypothesibus, munere epicycli à veteribus cuilibet planetarum attribus ti fungitur: in diametro orbis magni, ad planetam vsque continuata, apogium perigiumque planetae verum, respectu orbis maApogium autem &perigium medium, gni reperietur. im diametro orbis magni, quae lineae ex centro eccentrici in cen trum epicycli protractae aequidistanter mouetur: &cum terra in mediate versus planetam, ipsi planetae appropinquet, in relis qua &opposita remoueatur, illic quidem extremitates diametrorum orbis magni perigia referent: hic verò apogia, cum illa medietas in locum inferioris epicycli partis succedat, haec autem superioris. Fac esse, haud longè à Solis &planetae coniunctione fit terrae centrum in plaretae apogij loco vero, respectu scilicet orbis magni, ipsaque lineapropriae diuersitatis cum apparen tis loci linea planetae, coincidat. Ab hoc autem loco terra suo motu procedente, lineae propriae diuersitatis et linea veri loci planetae, sese in corpore planeta intersecare incipient. Altera regulari suo motu diuerso insignorum consequentiam perget: altera verò ab eadem sese reflectens, referet robis planetam ve locius in ecliptica incedere, quàm reuera notum proprio procedat. Verum terra perueniente ac portionem orbis magni plane tae propiorem, haec è vestigio in antecedentia sese conuertit, vt apparens planetae progressus nobis subinde tardior videatur. Amplius quia terra versus planetam ascendit, ipsa veri motus Solis linea à planeta promdietur: ac planeta ad nos accedere veluti de parte superiori descensens aestimabitur.