Latin
50
Georg Joachim Rheticus, Narratio prima 50
Unproofread scanNot analysed yet
Tam diu autem planeta directus videbiur, quousque terrae centrum ad tum, orbis magni ad planetan, situm peruenerit, vbi angulus diurnus reflexionis lineae veri loci planetae in antecedentia aequalis existat, angulo diurno propriae diuersitatis in consequen tia. Ibi namque duobus se perimentibus motibus planeta statione prima per aliquot dies, pro ratione orbis magni ad eccentricum planetae propositi, ipsiusque planetae in suo orbe situm, propriaque motus sui ve locitate, stare apparebit. Porrò ab hoc item loco terra propiore facta planetae, fit vt planetam regredi, &in antecedentia moueri credimus, ipsa quippe reflexione notabiliter proprium planetae motum superante, idque, eò vsque, quo terra perigium verum planetae respectu orbis ma gni contingat, vbi planeta in medio repedationis loco, oppositioni Solis, terra quam proximus consistet. Quo in situ Mars re pertus, praeter communem, ratione orbis magni, reflexionem seu diuersitatem aspectus, &aliam insuper, propter perceptibilem quantitatem eius quae ex centro terrae ad ipsius distantiam, aspectus diuersitatem admittit, quemadmodum diligens testabitur obseruatio. Postremo vt terra abhac centrali cum planeta, vt ita dicam, coniunctione in consequentia remouebitur: ipsa reflexio in antecedentia eadem ratione, qua antè creuerat, minuetur, donec facta denuo motuum compensatione, planeta statione secunda stationarius fiat: postea proprio plametae mo tu superante reflexionem, terra procedente dirigatur, quo tandem in directionis loco medio planeta appareat, terra iterum apogium planetae verum vnde eam deduximus, obtineat: om nesque iam dictas apparentias ordine in singulis planetis nobis introducat. Atque haec est prima orbis magni, in contemplatione motuum planetarum vtilitas, qua à tribus magnis epicyclis in Saturno, loue, &Marte liberamur. Quod autem veteres argumentum planetae dixerunt, hoc D. praeceptor motum commutationis planetae vocat quia per eum apparentias ratione motus terrae in orbe magno contingentes ratiocinamur, quas nihil aliud esse constat respectu orbis magni, quàm parallaxes Lunae, propter habitudinem eius quae ex centroterrae ad eiusdem orbes. Cuiuslibet autem planetae centri epicycli motus, à terrae motu aequali, qui et Solis motus medius est, sub tractus, commutatonis motum aequalem relinquit: &numeratur ab apongio medio, à quo &terra aequaliter elongatur, vnde &in promptu cuius libet verus &apparens planetae motus in ecliptica ex D.