Latin
55
Georg Joachim Rheticus, Narratio prima 55
Unproofread scanNot analysed yet
praeceptor, per motum librationum, angulum inclinationis deferentis ad eclipticam, certa ratione augeri &minui, respectu nimirum motus planetae medij in circulo de cliui, &ipsius terrae in orbe magno. Quod fiet si in vna motus commutationis periodo, diameter per quam fit libratio bis ab extremis limitibus circuli decliuis describatur, idque tali conditione obseruata, vt planeta existente in ortu vespertino angulus inclinationis sit maximus, quare &latitudinis quoque apparentis maior, in ortu vero matutino minimus, vnde &ipsa apparens latitudo, vt conueniebat, minor existat. Veneris autem &Mercurij apparentiae in latitudinem, vnica deuiatione excepta, speculationis facilitate superiorum planetarum Theorias superant. Sed Veneris latitudines primo perpendamus. Intra orbem magnum, primum Veneris sphaera occurrit. Ponit itaque D. praeceptor planum, in quo Venus mouetur, ab eclipticae seu orbis magni plano declinare, super diametro per absidas proprias deferentis primi, ita vt orientalis medietas, à plana eclipticae superficie in septentrionem eleuetur, ad inclinationis angulum, quem in Ptolemaei hypothesibus epicycli planum cum deferentis plano contineret: Occidentalis autem medietas ad meridiem. Per orientalem vero medietatem intelligenda ea, quae est à loco summae absidis in consequentia etc. Sola hac &simplici hypothesi omnes declina tionum &reflexionum regulas, cum causis, ex loci terrae ad plantae planum habitudine facile erit peruidere. Cum nam que per terrae motum annuum ad oppositas partes summae absidis deferentis primi peruenerimus: vbi Veneris orbem tanquam epicyclum &in apogio sui deferentis existere putamus, tunc planum in quo defertur Venus, nobis ab eclipticae plano reflexum videbitur. Nam illud nos, in tali situ, per transuersum Et quia idem planum ex inferiori loco aspicimus. intuemur, quae ad septentrionem prominet, pars nobis oculos meridiei obuertentibus, eritsinistra: reliqua verò ad meProcedente autem terra sursum versus ridiem, dextra. planetae absidem summam, orbis Veneris à sui eccentrici apogio descendere treditur, ipsum quae adeò planum deferentis Venerem inclinatum, tanquam ex loco altiore despicere incipimus.