Latin
56
Georg Joachim Rheticus, Narratio prima 56
Unproofread scanNot analysed yet
Quare reflexio sucressiue in declinationem mutatur, vt per quandrantem à priori loco distante, vbicumque planeta in eleuatis partibus conspiciatur, declinationem solum ab ecliptica haIn tali situ, cum nos terrae adhaerentes, simus in oppo beat. sito medietatis deferentis, quae est à summa abside in consequens tia, &ab eclipticae plano in septentrionem eleuata, dixerunt veteres epicyclum Veneris in descendente nodo esse, &apogium epicycli ad septentrionem maxime declinare, perigium verò ad meridiem. Porrò euehente nos sublimes terra motu suo annuo, versus locum summae absidis Veneris, orbis eius ceum epicyclus infimam absidem sui deferentis appetere videbitur, &planum epicycli nobis planum in quo Veneris stella, quod ante ind natum nobis erat ad planum eclipticae, iterum sese ad nos reflectere apparebit: &septentrionalis medietas de ferentis, extra planum eclipticae prominens, dextrum fiet, quia orbem Veneris desuper aspicimus. Vbi autem ad jocum summae absidis Veneris centrum terrae peruenerit, nulla declinatio, &sola reflexio conspicietur, atqui Veneris orbis in infima deferentis sui de veterum sententia, esse abside credetur. Atque hic est τῶν ραινομένων ordo, dumcentrum terrae ssemicirculationem complet, à loco infimae absidis Veneris in consequen tiam signorum, ad locum summae absidis Veneris ascendens. Eadem autem ratione descendente terra reflexio ad nostrum aspectum paulatim in declinationem mutabitur: &quia medietas plani deferentis à summa abside in antecedentia, nobis tali incessu terrae fit opposita, apogium deferentis Veneris in meridiem à plano eclipticae declinare incipit, donec terra in nonagesimo gradu à loco absidis constituta, vtraque medietas ad eclipticae planum declinata conspiciatur, orbisque, ceum epicyclus Veneris in nodo ascendente ad summam absidem putetur: à quo loco terra recedente declinatio iterum in reflexionem com mutetur: ac consecuta locum infimae absidis Veneris, easdem apparentias latitudinum, in Venere terra iterum producere incipiat. Ex quibus patet, terra ad lineam absidum Veneris posita, planum deferentis planetam, reflexum apparere, in quadrantibus verò ab his, declinatum: in locis autem intermedijs mixtas latitudines conspici. Cum autem praeter has latitudines, quas veteres epicyclo Veneris tribuerunt, &alia à veteribus deuiatio, à Ptolemaeo τῶν ἐκκέντρων κυκλῶν ἡ ἔγκλισις dicta, sehis permisceat, ac eandem per deferentis centrum epicycli Veneris, qui iam sublatus est, demonstrarunt, aliam &cum obseruationibus magis consonam D. praeceptor rationem ineundam iudicauit. Hanc autem rationem D.