Latin
58
Georg Joachim Rheticus, Narratio prima 58
Unproofread scanNot analysed yet
Haec autem ita fiant, quo planetam cum terrae centro tale pactum inijsse appareat: vt quoties terra ad deferentis absidas fuerit Venus vbicumque suo in deferente vero, maxime in septentrionem à plano medio deuiet, hoc est, maxi me extra viam mediam consistat. Praetereaterra per quadrantem ab absidibus deferentis distante, ipse planeta cum toto suo plano vero, in medij deferentis plano iaceat. Sed terra reliqua loca intermedia pera grante, ipse quoque in deuiationibus intermedijs suum cursum teneat. Hoc terrae &planetae pactum vt esset perpetuum, ordinauit Deus, vt primus librationis circellus, vt ita dicam, eodem tempore semel reuolue retur, quo vna Veneris ad alterutrum mobilium nodorum fieret reuersio. Haec vt exemplo illustriora fiant. Si in aliquo deuiationis motus principio, polus septentrionalis plani veri à polo plani medij adiacentis, maxime meridionalis fuerit: ac Venus tantum in maximo deuiationis limite, qui est septentrionalis extiterit: terrae quoque centro in aliqua absidum Veneris commorante? in quarta anni parte, terra motu annuo ad locum inter absidas medium veniet, &eodem tempore planeta ad suam intersectionem seu nodum mobilem: &quia motus librationis commensuratur tum motu planetae ad nodos seu intersectiones, primus librationis circellus quadrantem quoque conficiet, et per reliquum circellum, qui altero est velocior duplo, polus plani veri sub polum plani medij constituetur: Quare &ambo plana coniungentur. Recedente autem planeta ab hoc nodo, terra procedet ad alteram absida eccentrici primi, &polus plani veri per librationem à polo plani medij ad septentrionem promouebitur. Sic fiet, vt etu Venus meridiana sit: quemadmodum in nostro exem plo: tamen latitudo meridiana minuatur: si septentrionalis eadem crescat. Eò loci autem vbi peruentum fuerit, polus plani veri, librationis motu maximum, ad septentrionem limitem attinget: et pla neta motu suo annuo ad nodos, in medio inter vtramque inter sectionem, maximam iterum in septentrionem deuiationem habebit.