Latin
57
Georg Joachim Rheticus, Narratio prima 57
Unproofread scanNot analysed yet
Doctoris, praeceptoris mei deuintionem saluandi, vt facilius quoque haud secus, ac reliqua vsque proposita, assequamur: constituamus planum, cuius mox me minimus, esse medium planum, ac ideo fixum, à quo verum, iam huc iam illuc certa euagetur ratione. At quia omnes mo tus, polorum respectu minori labore ac dispendio percipiuntur, principio tenendum, alterum polorum plani medij in septentrionem, à plano eclipticae ad indinationis anguli quantitatem eleuari: alterum autem ex opposito tantundem in meridiem deprimi. Et quae de septentrionali polo, aut ijs, quae circa hunc fieri ostensuri sumus, simili ratione, ratione minirum oppositionis habita, de meridionali intelligi oportere. Proinde circa septentrionalem plani medij polum, assumamus esse circulum mobilem, cuius ea quae ex centro maximis obliquitatibus plani medij à plano vero correspondeat. Ipse autem polus septentrionalis plani veri per librationis motum, dicti circuli Porrò circulus mobilis insequatur diametrum describat. planetae motum, vt Venus suo motu incedens, relinquat duarum quamlibet se insequentium intersectionem, idque hac lege, vt anno exacto ad relictam denique reuertatur. Ducto vero circulo magno per vtriusque plani polos, ab huius communi cum plano vero intersectione, vtrinque 90 gradibus numeratis, cum poli plani veri &medij scilicet differunt, nodi seu intersectiones dictae determinantur. Interim autem dum Veneris ad alterutrum nodorum periodus completur, à polo plani veri per librationis motum, dicti circuli mobilis diameter bis describatur.