Latin
61
Georg Joachim Rheticus, Narratio prima 61
Unproofread scanNot analysed yet
rùm vincat veritas, vincat virtus, suusque honos perpetuo habeatur artibus, &quilibet bonus suae artis artifex in lucem, quod prosit, proferat, atque in hunc tueatur modum, vt veritatem quaesiuisse videatur. Neque verò D. praeceptor bonorum &doctorum virorum iudicia vnquam abhorrebit, quae subire vltrò cogitat. Pindarus in illa oda, quae literis aureis in templo Mineruae consecrata fertur, celebrans Diagoram. Rhodium pugilem, victorem Olympicum: ait patriam eius Veneris esse filiam, &Solis plurimum adamatam coniugem. Deinde louem ibi multum pluisse auri, idque propterea, quòd suam Mineruam co lerent: quare &ab ea ipsa sapientiae nomine, et ἐγκυκλο παιδίας, quam impendio colebant, claram redditam. Hoc praeclarum Rhodiorum ἐγκῶμιον an vlli praeterea regioni hac nostra aetate, quam Prussiae (de qua pauca dicere in animo est, quod ea forte tu quoque audire Volebas) quis aptius accommodauerit, ego qui dem non video. Nec dubito, quin eadem numina gubernantia hanc regionem deprehenderentur, si peritus aliquis Astrologus, diligenti cura, pulcherrimae huius, fertilissimae &se licissimae regionis praesidentes stellas inquireret. Quemada modum autem Pindarus ait, Φαντὶ δʼ ἀνθρώπων παλαιαὶ nes Ρήσιες ὅυπω ὅτε Χθόνα δατέοντο γενετ᾽, καὶ ἀδανάτοι, φανερὰν ἐν πελάγει Ρόδον ἔμμεν ποντίῳ. Αλμυροῖς δʼ ἐν βίνθεσιν νᾶσον κικρύρθαι. Απεόντος δʼ ὅυτις ἐν δαξεν λάχος ἀιλίον· Καὶ ῥάμεν χόρας ἀκλκρός Τον λιὸν, ἀγνὴν νιόν Μναδέντι δὲ, εύσ ἄμπαλον μέλα Λεν θέμεν ἄλλα μὲν δυν Κένασειν. ἐπεὶ πολιῶν ὑπί τιν ἀντὸς ὀρᾶν ἔνδον βαλάνσης Λυξομέναν πεδόδεν Πολύβοσκεν γεῖαν ἀνθραται. Γεισι, καὶ δυρροναμήλοις. Ita olim haud dubse Prussiam pontus habuit: &quod