Latin
62
Georg Joachim Rheticus, Narratio prima 62
Unproofread scanNot analysed yet
certius quis, propiusque signum capiat, quàm quod hodie in con tinente, longiss. à littore Succinum reperiatur. Quare &eadem lege, deorum munere, vt è mari enata, Apollini cessit, quam tanquam coniugem suam Rhodum olim, nunc adamat. Non potest Sol Prussiam perinde radijs rectis pertingere, ac Rhodum? fateor, sed hoc aliis multis compensat modis, &quod in Rhodo radiorum rectitudine praestat, hoc in Prussia mora sua supra Horizontem efficit. Deinde Succinum Dei peculiare esse donum, quo hanc Imprimis regionem omare voluerit, neminem negatur um puto. Imò si succini nobilitatem, &vsum, quem in medicinis habet, quis perpenderit, non iniuria Apollini sacrum iudicabit, eiusque adeò minus egregium, quo Prussiam coniugem suam, tanquam pretiosissimo ornamento magna in copia donet. Cumque Apollo praeter artem medicam &μαντικον quas inuenit primus &coluit, studio etiam venandi teneatur videtur hanc regionem prae caeteris omnibus elegisse: &cum longo tempore ante praeuideret immanes Turcas Rhodon suam deuastaturos, in has parteis sedem suam transtulisse, atqui huc cum Diana sorore conimigrasse, vero non videtur absimile. In quascumque eram parteis oculos vertas, si syluas consideres, viuaria, quae graecis παραδεισοι sunt, et Apiaria, ab Apol line consita dices: Si arbusta &campos, eorundemque leporaria &ornithones: Si lacus, stagna, fontes, Dianae sacra dixeris, Deorumque piscinas. Atque adeò Prussiam prae aliis regionibus elegisse apparet, in quam, ceum suum Paradisum, praeter ceruos, damas, vrsos, apros, &id genus alias, vulgò notas feras, Vros etiam, Alces, Bisontes, &c. quos alibi locorum vix reperire est, inueheret: vt interim silentio praeteream plurima &ea rara admodum auium, nec non piscium geneProles autem, quam Apollo ex Prussiaconiuge suscera. pit, sunt: Regius mons, sedes Illustrissimi principis, D. Domini Alberti, Ducis Prussiae, Marchionis Brandenburgensis, &c. omnium doctorum ac clarorum virorum nostra aetate mecoenatis. Torunna, olim emporio, nunc verò alumno suo D.