Latin
2
Georg Remus, Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae 2
Unproofread scanNot analysed yet
PRAEFATIO. Xtraordinarium hiemis proxime praeterlapsae frigus omnium admirationem excitavit. Quare cum ante abitum ex illustri hac Musarum sede Specimen mihi edendum ssit studiorum meorum publicum, atque cum Medico Physicum &Mathematicum constanter conjungere libuerit, ut tanto certiores in illo facerem progressus; non utiliorem a me operam collocari posse ratus sum, quàm si in causas hiemis tam notabilis inquirerem. Quoniam vero accurate philosophantibus nihil admittendum est tanquam verum, nisi quod vel experientia comprobari, vel demonstrationibus ex ipsis rerum notionibus distinctis derivatis stabiliri, hoc est, quod concipi possit; ideo quoque hanc legem observaturus non nisi talia protuli, de quibus minime dubitari potest, quin ad frigoris vehementiam concurrerint. Sufficit mihi causas recensuisse proximas: remotiores ideo seposui, quia nihil certi hactenus de iis statui posse deprehendi. Cum stellarum influxu, cui olim Astrologorum turba ad fingendum nata in ciendis tempestatibus plurimum tribuebat, nullum mihi negotium est, utpote ab Astronomis recentioribus dudum exploso, propterea quod nec à priori, nec a posteriori ullus adhuc aliquam ejus reddidit rationem. Equidem vulgo experientias crepant, qui earum leges fundamentales nondum perspectas habent. Inde enim, quod aliqua saepius, immo tantum semel vel aliquoties conjuncta videant, statim inferunt unum alterius causam esse: quae illatio per Philosophiae primae principia absona variisque instantiis facile comminiscendis infringitur.