Latin
3
Georg Remus, Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae 3
Unproofread scanNot analysed yet
Non jam urgeo, quam inconvenienter ex Astrorum positu istiusmodi tempestatum ratio reddatur, quae nonnisi ad intervallum paucorum aliquot milliari um extenduntur. Valere igitur jussi naenias &inania sterilis cerebri figmenta, atque causas manifestas, duce DN. Praeside, rimatus sum. Equidem is per calculos Geometricos &Algebraicos ad morem recentiorum Geometrarum totum (quantum licuisset) negotium expedire constituerat, quemadmodum ex quibusdam speciminibus hinc inde a me indicatis apparet; sed vires proprii ingenii in facilioribus exercere malui, praesertim cum paucissimi reperiantur, quorum intellectus ad interiora Scientiarum rimanda extenditur, plerisque in limine subsistere contentis. Utut vero certus sim, veras frigoris hiemalis causas me exposuisse; non tamen ideo nego, forsan adhuc plures magis latentes una cum iis concurrisse. Cum enim vires nostrarum metiri non licuerit, nec quantus ab iis effectus produci potuerit manifestum est. Non adeo refragabor illis, qui huic disquisitioni ulterius vacare voluerit, si qua forte a me omissa sunt bonis avibus detecturus. CONSI