Latin
PHYSICO-MATHEMATICA
Georg Remus, Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae 28
Unproofread scanNot analysed yet
Vegetabilibus intra terrae gremium latentibus nihila. in Vegedamni attulit frigus, ubi nix copiosa agros obtexit: id tabilia. quod plerisque in locis contigit. In Anglia tamen &aliquot Galliae Provinciis, si novellis publicis fides habeatur, ob nivis defectum fruges plurimae corruptae. Arbores vero &frutices ultra nivis superficiem prominentes magno numero frigus destruxit. Cerasus, malus &prunus risere hiemis minas. Multa ramorum segmentamense adhuc Martio microscopio supposuit Dn. Praeses, nec quicquam integritati &turgescentiae fibrarum deesse deprehendit. Apparuit quoque viriditas corticis &succus intra ipsum &lignum ascendens nudis oculis, lignique candor &medullae solitus color utriusque sanitatem loquebatur. Flores quoque copiosi praesertim in ceraso, rariores in malo satis testati sunt, parum aut nihil damni gemmis a frigore datum. Enimvero nuces, amygdalae, mali Persicae &mali Armeniacae nobiliores pariter ac ignobiliores, rosarum frutices tantum non omnes interierunt, pyri plurimum damni perpessae. Vites sub terra defossas &satis tectas a frigoris saevitie immunes vidimus: at reliquas contra illud non sufficienter munitas prorsus destructas &ipsi conspeximus, &novellae publicae iterata plus simplici vice nunciarunt. Commemoranda vero hic sunt, quae circa hoc argumentum DN. Praeses