Latin
29
Georg Remus, Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae 29
Unproofread scanNot analysed yet
annotavit. Cum statim ab aequinoctio nive liquefacta &glacie resoluta aditus in hortos pateret, cortex, lignum &medulla in iis arboribus, quibus frigus infestum fuerat, e. g. in pyro &malo Armeniaca, nigricabant. Unde multi permovebantur, ut omnes istas arbores atque frutices rosarum extirparent. Cum segmenta ramorum, qui praeterita aestate adoleverant, microscopiis subjicerentur, fibrillae hinc inde disruptae, non secus ac in ligne putrido, conspiciebantur: in reliqua autem ramorum parte nulla istiusmodi disruptio notari poterat, succus unice desiderabatur &viriditas. Enimvero cum circa medium Aprilis arbores calore Solis foverentur, in malis Armeniacis ex ligno seniore passim novae gemmae erumpebant, in quibusdam etiam ex iuniore ibi proveniebant, ubi flores progerminare debuerant; in nonnullis nullus surculo protrusus. Pyri gemmae omnes evolutae &flores prodiere, consueto tamen vigore plerumque destituti atque hinc nulla fructuum rudimenta relinquentes. Tunc temporis viriditatem plenariam consequebatur cortex, nigror ex centro medullae versus neripheriam migrabat, ligni substantia candorem recuperabat. Fibrillae novi anni adhuc nigricabant, per microscopium tamen conspectae non minus ac fibrillae eaedem in ceraso &malo, quas frigus intactas reliquerat, succo turgescere videbantur. Equidem medulla sub gemmis insolita nigredine passim tingebatur; radicula tamen gemmae in surculum protusae admodum turgida &virens oculo armato sistebatur. Et reliquarum etiam gemmarum nondum explicatarum radiculae in medullam corruptam hiantes illaesae deprehendebantur. Neque vero diffiteri possumus, quarundam malorum Armeniacarum surcolos minus laete procrevisse &nunc flaccida apparere folia debita magnitudine debitoque vigore, non minus ac ipse surculorum truncus, destituta. Aliarum tamen ejusdem generis arborum frondes &laetae virescunt, &surculi insolita fere ratione indies incrementa capiunt. Notabile vero, quod, quemadmodum frigus pruno, ita etiam gemmis malorum Armeniacarum intra corticem surculorum pruni immissis pepercerit, in proceras frondes nunc excrescentibus juxta arbores sui generis, quibus ne unicam gemmam intactam reliquerat frigus. Animalia quoque corpora injurias hiemis nostrae ex perta ex se abunde constat. Summo frigore pisces plu rimos in aquis dulcibus expirasse passim annotatum est &in patria mea annotavit laudatus supra DN. Breynius.