Latin
SECTIO II
Georg Remus, Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae 35
Unproofread scanNot analysed yet
14 exemplo illustratam invenit virium solarium differentiam ortam ex variatione Apogaei &Perigaei in calefacienda atmosphaera nostra &Tellure pro nulla haberi debere Absona igitur est eorum sententia, qui causas extraordinariarum in Tellure tempestatum reddituri ad mutationem insuetam distantiae Telluris a Sole confugiunt. Etenim cum alia a praesente non extiterit aetas, qua tot Observatores instrumentis exquisitioribus eodem tempore in locis dissitis una coelorum phoenomenis observandis incubuerint; impossibile est insuetam in diametri solaris apparente magnitudine mutationem accidisse, quae ipsis non fuerit observata. Nemo autem Observatorum hacteuus ne per somnium quidem de extraordinaria semidiametri apparentis parvitate aut magnitudine cogitavit: nihil enim de istiusmodi phoenomeno in Transactionibus Societatis Regiae Anglicanae, in Historia &Commentariis Academiae Regiae scientiarum Parisinis aliisque Eruditorum Actis, quae singulis mensibus eduntur, reperies, utut singularia coeli phoenomena in iisdem cum cura annotentur. Quare cum ea, quae ordinarie contingit, in diametro Solis apparente mutatio respectu influxus calonifici in Tellurem pro nulla habenda sit, per §. praec. nec si qua vel maxime contingeret insensibilis distantiarum Solis ac Telluris mutatio, ea sensibilem influxus calorifici in Tellurem mutationem inferre poterat. Magis autem adhuc a scopo aberrant, qui omnis Astronomiae ignari Tellurem, salva ejus a Sole distantia, situm suum respectu coeli mutasse fingunt.