Latin
SECTIO II
Georg Remus, Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae 36
Unproofread scanNot analysed yet
Haec enim mutatio altitudines Solis ac stellarum meridianas non so lum, sed &dierum ac noctium artificialium longitudines mutaret, ita ut non modo in Astronomorum, sed plebis etiam imperitae oculos incurreret: quorum tamen neutrum nec hac hieme, nec unquam antea, quantum constat, observatum, Vix operae pretium est talia refutare, quae cum priCur refumis Astronomiae principiis pugnant, nisi specimine quo tentur. dam ostendere consultum duxissemus, quantopere in scientia naturali hallucinentur, qui dextro oculo carentes sinistro tantum opera Naturae contemplantur, hoc est, qui sine principiis Mathematicis de rebus naturalibus ex solis experientiis philosophari sibi praesumunt. Immo prorsus caecutire oportet eos, qui etiam sinistro oculo carent, hoc est, experimenta pariter ac Mathesin ignorant. Missis igitur hisce ad alia progredior, quae firmiori nituntur talo. Non modo per observationes Astronomorum, sed Radii Solis &vulgi constat Solem non quotidie eandem a vertice obliqui mihabere distantiam, sed nunc majorem, nunc minorem. E nus calefaquidem per leges Astronomicas &principia Geographi ciunt perca habetur, quod Sol a principio Capricorni usque ac pendiculaprincipium Cancri continuo ad verticem propius ascenribus. dat, contra vero a principio Cancri usque ad principium Capricorni a vertice continuo recedat. Quodsi Sol vertici propior existit, radii ejus sunt minus obliqui. Si remotior, magis obliqui. Etenim si Sol zenith attingit (id quod per Geographorum dogmata in Zona torrida fieri solet) radii in Tellurem perpendiculares incidunt; si vero a zenith distat, radii quoque a linea perpendiculari declinant. Angulus, quem facit radius Solis cum linea Horizontali, obliquitatem ejus metitur. Neque vero probatione multa indiget, quod radii, quo magis obliqui, eo minus calefaciant. Ipso enim sensuum judicio patet, insignem esse differentiam inter calorem Solis meridiani &occidentis, radiorumque Solis occidui vim insigniter imminutam esse, vel exinde colligitur, quod faciem ejus oculo illaeso contueri detur, non secus ac si per nebulam radiis prorsus orbata transparet. Immo multo minus Sol occiduus, quam per nubes pluviosas transparens, oculos offendit.