Latin
SECTIO II
Georg Remus, Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae 45
Unproofread scanNot analysed yet
Et quamvis subinde reperiantur, qui variationem altitudinis Mercurii in praedicto tubo mutationibus potius elateris, quam gravitatis adscribendam judicant; illi ipsi tamen sine ratione dissentiunt: neque enim perpendunt elaterem semper aequalem esse ponderi incumbenti, adeoque impossibile esse ut elater augeatur pondere, quod incumbit, imminuto, per prop. 5. Elem. Aërometr. DN. Praesidis. Constat vero aërem condensari, per cor. 2 exper. 11. Elem. cit. Aër vero condensatus plus massae sub eodem volumine continet quam rarefactus, per def. 16 &17 Elem. cit. adeoque gravior existit, per. Cor. 7. prop. 24. lib. 2. Princip. Philos. Natur. Newtonianorum: Mercurius itaque in barometro frigore invalescente ascendere debebat. Contrarium tamen experientia docuit. Quaenam igitur hujus rei ratio? Scilicet coelum tunc temporis fuit adeo nubilum, ut ne facies quidem Solis transparuerit, &atmosphaera exhalationibus adeo impraegnata, ut ne motum quidem nubium advertere licuerit. Radii igitur solares copiosi a vaporibus coelum versus reflexi aërem superiorem rarefecerunt, per cor. I. exp. 1. Elem. cit. adeoque eundem leviorem reddidere, per des. citt. &cor. 7. prop. Newton. cit. Praevaluit itaque elater aëris inferioris adversus frigoris actionem, ut consueta ratione condensari non potuerit per prop. 6 &ax. 7. Elem. cit. Caeterum in dubio relinquimus, an aliae causae ad levitatem aëris superioris una concurrerint. Quamvis enim aliae nobis non succurrant; quoniam tamen quantitatem effectus a nostra pendentis hactenus metiri non detur, nec asserere licet, quod ea sola fuerit. Ecce tibi causam incertitudinis hypothesium physicarum, a DN. Praeside in praefatione ad Elementa saepius citata indicatam, exemplo illustratam. Quae ad frigus intensum producendum in §. 20.