Latin
SECTIO II
Georg Remus, Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae 46
Unproofread scanNot analysed yet
requisivimus, in singulis hiemis nostrae periodis superiu descriptis deprehendimus: &ultima inprimis circum stantia in illis occurrit, in quibus frigus maxime saeviit. Notum est, per aestatem anni 1708 fere omnem coelum fuisse nubilum &ventos regnasse plerumque occidentales, saepius &boreales: unde &maxima ejus pars autumno similior, quam aestati extitit, atque juxta nostram theoriam existere debebat. Terra igitur parum calefacta calorem suum citius expirare frigorisque effectus admittere poterat, quam alias per experimenta Marioni in Tentamine physico tertio de calore &frigore fieri solet. Quare cum per §. 15 suct. 1. imbrem pluviae aliquot dierum subsequerentur, non modo tellus exiguo suo calore notabiliter privari, sed &atmosphaera multum refrigerari debebat, ventis praesertim impetuosis accedentibus. QuoniJam vero tunc temporis ventus inferior ex plaga septentrionali aërem frigidiorem statim advehebat, tum quia versus Polos obliqui jam nimis radii Solis exiguo tempore supra Horizonte commorantis aërem ibi locorum parum calefecerant, tum quia forsan &ibi coelum nubilum calefactionem impedierat ventorumque furor aërem calore adhuc residuo magna ex parte privaverat; non mirum, quod jam mense Octobri tale frigus notatum fuerit, quale alias multo tardius ingruere solet. Intensum frigus diei 19 Oct. a meridie diei 20 omnino remitti debebat ob ventum occidentalem pluviasque subsecutas. Interim tamen coeli inconstantia diebus 21, 22 &23 actionem Solis non parum impediebant, cumque d. 27 omnia alta nive tecta cernerentur, ventus septentrionalis aërem &terram nunc magis quam antea caloris expertem offendens insolito frigori causam praebere debebat Eodem modo theoria nostra convenit periodis reliquis. Neque vero necessarium arbitramur, ut consensus cum reliquis eadem ratione ostendatur, qua eundem cum prima in paragrapho praecedente evicimus. Conferat enim (cui asserti nostri veritatem intueri libuerit) §§. 16. 18. 20 &11 sect. I. cum §. 20. cap. praes. &rem ita se habere non amplius diffitebitur.