Latin
SECTIO II
Georg Remus, Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae 47
Unproofread scanNot analysed yet
De singularibus tamen phoenomenis, quae hinc inde in historia annotata sunt, quaedam nobis dicenda sunt Frigus extraordinarium cum mense Januario fere coepit. Erat vero tum maxima Solis a vertice distantia &exigua ejus supra Horizonte mora, quod nemini dubium. Pauculum caloris quod in Tellure &atmosphaera a Zephyro (W.) ,Noto (S.) &Euronoto (S. O.) atque exigua Solis per spissas nubes &aërem exhalationibus plenam actione superesse poterat, ventus suo impetu die quarta Januarii maxima ex parte extinxerat. Quare cum d. 5 Jan. Arctapeliores (N. O. )aërem frigidiorem adveheret atque agitatione vehementi magis adhuc refrigeraret; subita, quae vesperi contigit, tempestatis mutatio a memoratis circumstantiis non abludit. Coelum interdiu fere semper nubilum visum &aër quoque inferior exhalationibus crassioribus adeo inspissatus, ut per eum motum nubium discernere non daretur. Ventus inferior erat Apeliotes (O.) &Arctapeliotes (R. O.) ,superior tamen dubio procul licet non semper, attamen subinde Zephyrus (W.) aut aliquis ab hac plaga parum in Austrum (S. )declinans, id quod ex nimia levitate aëris conjicimus, quae cum ventis borealibus conjungi haud fuevit. Quemadmodum vero conjunctas hic reperias omnes circumstantias, quae ad intensitatem frigoris per §. 20 concurrere debent; ita quoque notandum est, ipsam aëris levitatem, quam per §. 23 sect. 1. cum maximo frigore conjunctam observavimus, frigori intendendo inserviisse. Etenim cum aër rarior pauciores moleculas sub eodem volumine contineat quam densior; radii per ejus volumen transmissi paucioribus quoque eum motum imprimere valent, qui ad caloris naturam constituendam requiritur.