Latin
FINIS LIBRI PRIMI
George Buchanan, Sphaera 26
Unproofread scanNot analysed yet
Bis quatuor, nonum quibus adiunxêre nepotes.
Astra probant coelum immota tellure rotaris
Astra sub Hesperio nunquam morientia ponto.
Orbis idem specie formatum semper ab ortu
Tendit in occasum: quò connituntur &ipsi
Errones vna, sed passibus haud tamen aequis.
De quorum gemino damnatur opinio motu.
Ex elementari massa constare negatur
Machina coelestis, nullis exposta ruinis,
Euentis nullis: tamen hinc natalibus orbum
Non sequitur coelum, diuina potentia quondam
Quod fecit, quod adhuc diuina potentia seruat, Et variè mouet, &mira ratione gubernat.
Scoti Sphaerae liber secundus.
Am mihi Timoleon animo maiora capaci
Concipe, nec terras semper mirare iacentes.
Excute degeneres circum mortalia curas
Et mecum ingentes coeli spatiare per oras.
Nec tibi Daedaliae temeraria vincula curae
Nectere opus, volucresque iugis fraenare dracones,