Latin · Dactylic hexameter
FINIS LIBRI PRIMI
George Buchanan, Sphaera 27
Unproofread scanNot analysed yet
Montibus aut structis cumulare ad sidera montes.
Author ego, audendi dux, &per trita viarum
Antè feram gressus, quà primùm coelifer Atlas
Strauit iter, quaque Herculeae vestigia plantae
Ire monent, nec non Scythica de rupe Prometheus
Pendulus, &volucer Perseus, &Latmius heros,
Et Cepheus tota pariter cum gente, ferasque
Qui sectatur adhuc coelo venator Orion.
Nónne vides, vt nocte faces arx lucida coeli
Proferat, &tenebras flammarum lumine puro
Discutiat, pandatque viam, seseque tuenti
Offerat, &quantum mortalia lumina fas est
Templa Deum spectare, &coelum immune senectae,
Obuia sese oculis dant sidera cernere nostris?
Nec tamen ijs ducibus nimiùm confide: tenebris
Corporeis oculorum acies hebetata, remotos
Non satis ad certam trutinam coeli exigit orbes.
At cognata polo simul ac mens libera curis
Tollit humo sese, &penetrans immane coruscum,
Paulatim tardos abstersa aerugine sensus
Ferre diem docet: abscedunt caliginis vmbrae,
Nudaque se nobis offert natura videndam.
Quòd si oculis fidas, rationis luce remota,
Corporeis: quicquid nos circum nocte dieque
Voluitur, esse vnum credas improuidus orbem.
At si coelestes flammas ratione sagaci
Obserues, vt iuncta meent nunc lumina, vt amplis
Dißita nunc spatijs, liquidum per inane ferantur,
Haec terras propiora secent, illa ardua mundi
Templa procul teneant: meritò dubitabis, an vnus
Tam varijs poßit sedem dare motibus orbis.
Nam neque fas credi, ceu pinnis diuidit vndas,
Squamigerum pecus, &volucris secat aëra pennis,
Sponte animata suo se sidera voluere gyro.
Quicquid sponte sua atque anima vegetante cietur,