Latin
FINIS LIBRI PRIMI
George Buchanan, Sphaera 37
Unproofread scanNot analysed yet
Sic quae seminibus coeuntes quattuor omnes
Finguntur species nitidi sub tegmine coeli,
Quamuis mutatis pereant, redeantque figuris,
Quotidie tamen aeterna se lege propagant.
Et cum morte gerit bellum natura, peremptum
Restituens simili rediuiuum in morte parentem,
Sic homines fragili quamuis è stirpe, perennant
Quà licet: &sobole aeterni, compage caduci,
AEmula diuinis peragunt sua secula seclis:
Vtque in eis propior diuinae stirpis imago
Luceret, coelo data mens, quae corporis artus
Non solùm vegetet tardos, sed carcere coeco
Clausa micet, penetret imae caua viscera terrae.
Non illi obsistit solidae impenetrabile massae
Corpus, &obscuris Acherontia regna tenebris
Obsita, non atris obseßus nubibus aër,
Infirmasque acies oculorum hebetantia Solis
Lumina, non spatio vasto semotus Olympus
In se praecipiti semper reuolubilis orbe,
Omnia quin oculis peragraret pectoris: vt quae
Abdidit, aut spatijs longis natura remouit,
Educta è tenebris propiusque admota videret.
Illa igitur purum coeli cùm cerneret orbem
Damnatum nulla per secula longa senecta,
Nobiliore ortu, quàm obnoxia corpora morti,
Credidit esse satum, propiusque referre parentem. Vtque Dei nullis natura coercita metis, Principio medioque caret, nec finibus vllis Clauditur, aut spatijs aeui, sed totus vbique est: