Latin
FINIS LIBRI PRIMI
George Buchanan, Sphaera 38
Unproofread scanNot analysed yet
Sic mundi in teretem facies coit vndique formam,
Vndique par similisque sui, sine fine, sine vllo
Principio, nullis per tot labentia secla
Deterior damnis, aut auctior incrementis,
Et rediens in se lapsu sine fine perenni,
Nec motus medium aut finem aut exordia nouit.
Totus &in sese incumbens per inane profundum,
Non eget externis, vt pendeat, vndique causis.
Haec mundi forma &series aeterna mouendi,
Semper ad occasum sese vt conuertat ab ortu,
Quoque abijt redeat totiesque abiens rediensque
Obseruet sedem veluti non mobilis vnam.
At verò quinque errones Titaniaque astra
Quamuis perpetua lustrent vertigine terras,
Semper &in partem quam stellifer orbis eandem
Nitantur, tamen haud aequis sua paßibus vrgent
Lumina, sed lento magis itque reditque recursu:
Quò magis ad terram quisque inclinatur inertem.
Scilicet ingentes cùm fingeret aetheris orbes
Coelituum pater, atque hominum formaret ad vsus:
Proxima quae nostros incurrunt lumina visus,
Si tam praecipiti vertigine torta mearent,
Quàm, gremio quae cuncta suo suprema coërcet,
Machina, tam celeres spectantia lumina motus
Deficerent, hebetesque oculos caligo repentè
Conderet, ad nullosque vsus properatio motus
Apta foret, paucis Phoebaea recurreret horis
Et fugeret lampas, nec tempora commoda somno
Nox breuis, aut praeceps lux opportuna labori