Latin
FINIS LIBRI PRIMI
George Buchanan, Sphaera 44
Unproofread scanNot analysed yet
Difflueret per inane vagum, &dispersa periret,
Et nusquam in certa statione coacta maneret,
Nunquam intestina se vi glomeraret in orbem,
Clauderet &solido fluitantia corpora vallo,
Et sese fugiens nullo cum fine, sequensque
Flecteret innumeros sua per vestigia gyros.
Nam quae natura non impellente feruntur
Corpora, perpetuo nequeunt, aequique tenoris
Voluere se moturat naturae non minùs ignis
Pugnat, vt in gyrum redeat, quàm limite recta
Siruat in praeceps, terramque petessat inertem.
Ergo cùm deorsum tellis moueatur &humor,
Sursum aër, sursum fugiat vegetabilis ignis,
Coelum in se rediens aeternos circinet orbes:
Diuersam coelivim materiamque fatendum est.
Quo minùs id dubites, sic accipe, corpora cuncta
Naturalia sponte sua per seque mouentur,
Permutantque locum, vis propria scilicet illis
Intestina ciens motum, natura vocatur.
Omne autem corpus vel simplex simplice motu
Deproperat cursum, vel mixtum mobilitate
Incerta, nunc huc agitur, nunc pellitur illuc
Semper, consilij quò pars violentior vrget.
*Duplicia ast pura cum praedita simplicitate
Corpora sint, vel quae nullis obnoxia damnis
Constituunt coeli firmis compagibus aulam:
Vel varijs vicibus varias subeuntia formas
Noctiuagae Phoebes gremio comprensa tenentur,
Simplicibus totidem formas natura meandi
Corporibus tribuit, quaedam voluuntur in orbem,
Et circa medium punctum indefessa recurrunt:
Aut centrum fugiunt alia, aut se limite recto
Praecipitant mediam properantia tangere metam,
Nivetet &celerem sistat vis obuia cursum.
dos
Quantum in se est igitur, cùm nunquam Elementa rotun