Latin
FINIS LIBRI PRIMI
George Buchanan, Sphaera 45
Unproofread scanNot analysed yet
Ingyros currant, corpus quintum esse necesse est
Haec praeter, quod perpetuos sinuetur in orbes
Sponte sua, tanto diuinius omnibus illis,
Quanto sit formis praestantior omnibus orbis.
Quod si naturae vi coeli caerula templa
In sese remeent semper, peragantque perennes
Circuitus, etiam pars quantulacunque reuulsa
Corpore de coeli motu rapietur eodem,
Et globuli finget faciem de parte rotundi.
Sic, cùm se nubis grauidae profudit ab aluo
Agmen aquae pluuiae, magnum per inane rotatae
Se glomerant guttae, &quà vis fert ponderis illas,
Ima petunt, &seu frondis,* viridisve potitae
Graminis hospitio pendent, coguntur in orbem,
Lubrica paulatim donec per saxa, per herbas,
Perque cauas valles, decliui tramite, matris
Caeruleum in gremium insinuatae, sponte quiescant.
Nam cùm sit coelum velut humor, &ignis, &aër
Corpus ὁμοιομερὲς, si quid natura benignè
Indulsit toti coelo communiter, vni
Cuique dedit parti, ingenio vt frueretur eodem.
Ergo, cùm coelivis sit natiua rotari,
Continuò pars nulla eius de corpore magno
Auulsa, in terras caderet, sursumve volaret,
Sed seruaret eum, sibi quem natura meatum
Primigena ceßit (se circùm vt volueret) hora:
Quòd si nec (leuibus quae vis primaeua mouendi
Addita corporibus) sursum se limite recto
Tolleret, aut (grauibus quaevis est vna) deorsum
Sideret, haud illi leuitatem, aut pondus inesse
Certum est, rectiuagi quae sunt primordia cursus.