Latin
v
George Buchanan, Sphaera v
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quae est humanae mentis caecitas, cui nondum Deus Spiritu suo affulsit, profanorum hominum ingenium, dum à legitimi finis cognitione aberrat, in ipsis mediis considerandis turpiter substitit: &haec ipsa mundi corpora, in quibus virtus Dei tanta relucebat, loco numinis sibi finxit: ac tandem vbi in principia errorum se coniecerat, tum in omnia flagitia se praecipitauit: quibus tandem penitus immersum hęsit, vt pedem retrahere non potuerit. Hinc illa infinita coelorum numina conficta, hinc quodlibet astrum pro Deo habitum. Cùm enim omnia quae in vita mortalium vel prospera vel aduersa acciderent, astrorum vi atque influentia fieri opinarentur, numinis cultu defraudare illa indignum putabant. Verùm hic error in Astronomia &corporibus coelestibus non substitit: sed haec etiam inferiora, adeoque ipsa (proh pudor) bruta animantia, à quibus vtilitas aliqua promanare videbatur, loco numinis sibi finxit. Ergo legitimis artium finibus è medio sublatis, artes ipsae salutares esse desierunt, seruieruntque tantùm hominum libidi ni ac ostentationi. Sed vbi iam artium finis, videlicet gloria Dei creatoris, rursus illuxit: pristinum suum honorem recuperant, transmittuntque nos à conspectu creaturarum ad Dei creatoris cognitionem. Ergo iam artes omnes Dei cognitioni inseruiunt, vel certè inseruire debent: tum haec ipsa Astronomia vel maximè, cui virtutis &potentiae diuinae praesentissima testimonia impressa sunt, quam Patriarchae studiosè colebant, &cuius cognitione hospites suos Aegyptios dignati sunt. Atque hi pulchram illam possessionem semel acceptam ita excoluerunt, vt inter gentes longè primi Astronomiae cognitione haberentur.