Latin
vi
George Buchanan, Sphaera vi
Unproofread scanNot analysed yet
Huius scientię principia cùm à multis traderentur, ByEHANANVS noster idipsum quoque tentauit, ac in focietatem operis Musas admisit: &quae ab aliis de principiis huius artis praescripta sunt, quinque hisce libris complexus est. quos cum apud me esse plerique intelligerent, contenderunt, vt non priuato commodo, sed publicae vtilitati inseruire eos paterer: quibus quò minùs parerem cùm multa me deterrerent, neque ipsorum petitionib. me abundè satisfacere posse viderem: prę sertim cùm non omnes libri ab authore absoluti essent, &in exemplari meo nonnulla mihi minùs satisfacerent: peruicit tamen eorum in hoc vrgendo apud me studium, vt tandem ipsorum petitionibus me non defuturum d by G Google pollicerer. Et his quae moram editioni afferebant, ita medebar, vt quae author non absoluerat, illis nihil assuendum existimarem: cùm non tam commodè ab alijs id fieri posse putarem.