Latin
DIGRESSIO IV
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 103
Unproofread scanNot analysed yet
Scaliger ait, omnes universi corporis spiritus igneos esse, non autem solùm illos, qui ex oculis emanant, &in illis videntur. Heurnius: Vita nostra, inquit, nihil aliud est quàm mori: tamdiu enim vivimus, dum flamma nativi caloris suam ἔκλαμειν sortitur in humido primigenio: quod dum sit, splendet vita, unaque absumitur humidum primigenium, quo absumpto extinguitur vitalis lux. Quid clarius dici potuit? Tandem agmen claudat Pacius: Natura; ait. in corde larem constituit, ac veluti igniarium, sine quo hepar sanguinem facere, aut cerebrum sentire non possit. Ecce Parisane, abunde sententiarum quibus haec veritas confirmari possit. Quoniam verò authoritates, nisi pro te loquantur, parvi facis: Et Authores hos fortassè metaphoricè locutos asseres; rationum, quae sequuntur, momenta pensi temus. 1 Ac primò sese offert cordis fabrica, &pulmonum ministerium. Quid enim sibi volunt venae sanguinem ad cor deferentes, &arteriae eundem jam deteriorem factum exportantes, Naturaeque artificium in valvulis; nisi Flammam in corde, ceu larem familiarem, residere, quae à sanguine sustentetur, &corpus integrum pro hoc munere, igneo spiritu, sive calore vivifico perfundat.