Latin
DIGRESSIO IV
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 102
Unproofread scanNot analysed yet
Idemque etiam alibi ait, cor ob excellentem caliditatem moveri veluti flammam quandam indesinenter, &semper vicissim distendi &contrahi. Sic non solùm (inquit Caimus) motum ejus continuum ostendens, sed ipsam ejus motus causam insinuans, quae sit excellens visceris caliditas, &qualiscunque cum flamma cognatio, motionem flammae propriam impertiens. Nam veluti flamma habet motum ad superiora &inferiora, &ad interna &externa, à principio &ad principium: ita cordis quasi flammeus fervor, hunc eundem sibi vendicat motionis modum, ut per dilatationem externa petat, &à principio recedat, per constrictionem interiùs tendat, &ad principium, cui inhaeret, accedat. Descendo ad nostrae aetatis philosophos Inter quos Fernelius ait: Quaecunque vivun alanturque corpora, pinguem &olei similem con tinent humorem: praeter hunc vero &alio perfunduntur, qui minimè est ad inflammationem idoneus, sed superiore magis tenuis &profluens: hunc humorem dicere placet alimentarium. Quibus sanè verbis, diversas illas chyli partes, &munera, à nobis aliquoties memorata, planissimè distinxit. Riolanus Pater addit: Nativus calor in aerio spiritu, tanquam in primo subjecto, insidet; cujus tamen substantia dissipabilis &evanida, quia conceptam stammam diu servare non potest, aerius &oleosus humor utrique pro fulcro &fundamento substituendus fuit. Ibidemque: Spiritus insidet humori oleoso non aliter quàm flamma candelae, eamque simili modo absumit. Capivaccius putat, vitalem spiritum ab igne progigni: Eundem verò esse, rectius dixisset.