Latin
DIGRESSIO IV
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 105
Unproofread scanNot analysed yet
Addo etiam, arteriarum sectionem, etiamsi commodè institui posset, minus tamen in febribus conducere: cùm venae oleosum magis sanguinem, &inflammationibus aptum, in se contineant. Non sum nescius quidem, quid tu ad hanc rem de liene dixeris: Sed illa mihi non magis arrident, quàm haec nostra tibi forsitan places bunt. Plurimum victûs nostri, ac proinde sanguinis, in lampadis hujus materiam impendi, ex computo Sanctorii constat, qui ait: Spatio unius noctis sexdecim unciae lotii plus minusve, quatuor cunctorum excrementorum per alvum, quadraginta &ultra per occultam verspirationem evacuari, ut plurimum solent. Pluribus unicâ die naturali per insensibilem perspirationem tantum evacuatur, quantum per alvum quindecim dierum cursu. Quaenam verò tanta occulta perspiratio, si non magna ex parte ignis hujus, sive spirituum, qui continuò gignuntur, continuò avolant? Sanguinis enim in corde simplex concussio, qualis vulgò fingitur, eundem nullo pacto imminueret: nec ita rarefactum per cutem transudare arbitror. Sudor, ut plurimùm haud magnâ copiâ contingit, &quando ita contingit, urina parciùs redditur. Solidarum autem corporis partium perditio, quam aiunt perennem esse, &magnâ copiâ, mihi quidem (ut suprà monitum) haud probabilis videtur. Enimverò ursi, glires, hirundines, muscae, &c.