Latin
DIGRESSIO IV
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 106
Unproofread scanNot analysed yet
totam hyemem dormientes, non emaciantur tamen, imò dicuntu pinguescere. Quod fieri arbitror, quia flammula cordis tunc temporis placidè movetur, parumque sanguinis absumit: quo motu etiam in utero praefocatis cietur. Quinetiam in diuturnâ inediâ, qualis in morbis nonnullis contingit, concesso rapido illo partium recessu, corpora citò admodumque gracilescerent; quod tamen haud semper usu venit: &licèt aliquando emaciata plurimùm videantur, est tamen musculosae partis duntaxat ob spirituum sanguinisque defectum, subsidentia, quae convalescentibus citò, etiam parco victu, adimpletur denuò ac reparatur. Si sanguis cor solummodo pertransit, &ab innato ejus calido effervescit, quae ratio est, cur magis in illo pulset, quàm in hepate? Motum enim per se caloris causam esse, suprà rejecimus: uti &facultatem illam imaginariam, unde motum hunc dependere arbitrantur. Galenus inquit: Qui ex hepate fluit sanguis, non it cum impetu, quòd neque spirituosu sit, neque prorsus pulsent venae, quae eum continenQuasi verò pulsus sit causa prosilientis sanguinis, &non contrà, prorumpens subsultim sanguis ipsum pulsum excitet?