Latin
DIGRESSIO IV
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 107
Unproofread scanNot analysed yet
Quod certè ipse quoque Galenus proximis verbis videtur indigitare, ubi ait: Qui ex sinistro cordis ventriculo fluit, &calidior est &multò spirituosior adeò ut vasa ipsius pulsent. Quid multa? Galenus facultatem hanc in ipso cordis parenchymate collocavit, cùm tamen pulsus cordis &arteriarum ante natum parenchyma existat. Multò veriùs hac de re Aristoteles, qui (ut Turrisanus sententiam ejus explicuit) docet, motum cordis non fieri ab ulla facultate vel vegetante, vel sentiente, vel quodcunque nomen praeferente, sed fieri à natura ipsa: quod est, ut Hofmannus intelligit, à calido nativo; sive, uti nos, à flamma cordis, per quam sanguis fermentatus ebullit, &undulatim in aortam exilit. Quilibet enim humor, quantumvis calefactus, nequaquam turbulenter agitatur, aut palpitat. 4 Ipsa pulmonum structura luculenter huic veritati attestatur. Cur enim vena arterialis, &arteria venalis tot ramulis per pulmonum lobos disperguntur, nisi ut aerem in illos per branchia illapsum, sanguis unà secum in sinistrum cordis ventriculum deferat? Omnis enim ignis duo desiderat, alimentum, &ventilationem: quorum alterutro si defraudetur, extinguitur. Quare etiam duplex mors est apud Aristotelem, altera per μάρανσιν, cùm ex defectu alimenti sensim perit; altera per σβεσιν, cùm suffocatur.