Latin
DIGRESSIO IV
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 109
Unproofread scanNot analysed yet
Mirum sanè, etiamsi vasa in pulmonibus non hiarent, (quod tamen fit) aerem spongiosam pulmonum substantiam, &vasorum latera transire non posse; cùm tamen, ex ejus sententia, in habitu corporis, &illa, &densam cutem permeet. Hofmannus quoque Aristoteli adhaeret, &solam aeris qualitatem admittit, plurimaque argumenta promit, quibus responderi nullo modo posse arbitratur. Solutu tamen facillima videntur; uti legentibus, credo, apparebit. Miror verò plurimùm, aeris qualitatem, sine ejus substantia admitti; cùm in philosophia ratum sit, nullum accidens sine proprio subjecto esse posse. Deinde, quod aiunt, aerem solummodo ob qualitatem ejus frigidam à pulmonibus attrahi, ut calorem cordis nimium attemperet: id mihi quidem videtur minùs verisimile. Aqua enim, aere frigidior cùm sit, id muneris optimè expediret in piscibus: qui tamen (saltem aliqui) absque aere non vivunt. Pariter, in leucophlegmatia, aliisque constitutionibus frigidis, respiratione nihil opus esset, praesertim in summo gelu, quo tempore non modò non refrigerari, sed etiam calefieri cor opus habet.