Latin
DIGRESSIO IV
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 110
Unproofread scanNot analysed yet
Fateor quidem, respirationem tunc temporis rariorem esse, crebriorem autem &citatiorem aestare, &in febribus: sed id sit, quia sanguis praeter solitum fervefactus, celeriùs in flammam transit, &propterea aere copiosiore indiget: vel potiùs, (ut causam efficientem adferam) quia sanguis celeriùs affluens, pulmones crebriùs attollit. Quare aer requiritur ut pabulum, non autem ut fraenum saevienti flammulae. Ad pabulum inquam, non autem ad ventilationem aer requiritur; ut scilicet sopitam flammam excitet, quomodo per folles insufflato aere, flamma circum ligna accenditur. Follibus enim utimur, ut cinerem, poros per quos flamma egreditur obstruentem, discutiamus. Nullus autem hìc cinis, sed pariter omnia, ac in lampade, sese habent. Imò nec tetrae illae fuligines, quae in lampade ex impuro oleo exhalant, hic adsunt: sed qualis flamma ex purissimo vini spiritu emicat, talis è bene constituto sanguine in corde existit. Aut si quae fuligines adfuerint, certissimum indicium flammae erunt, nec difficulter per pulmones excluGalenus dentur. Galenus quidem putat, pulmones non tam lampadis hujus, quam vocis causâ factos.