Latin
DIGRESSIO IV
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 118
Unproofread scanNot analysed yet
Idem sanguis per pulmones colatus, aerem secum defert, ob causas jam dictas; uberiusque paulò interdum affluens, pars ejus in sinistra auriculâ stabulatur, donec sinister ventriculus eo opus habeat, quo tempore in hunc ex eâ guttatim depluit. In mortuo autem animali, ubi flammula haec &ebullitio cessant, haud mirum, si â delabente continuò sanguine totus ventriculus repleatur. Sanguis hoc pacto in sinistro ventriculo fervefactus, &exundans, facilè in aortam exilit, cùm in arteriam venosam, ob remorantes valvulas, &descensum sanguinis, non possit. Atque ita porrò per universum corpus, calorem hunc in corde acquisitum defert; unde singulae partes vivificantur, &munia sua expediunt. Sanguis enim caloris vehiculum est: potissimùm verò arteriosus, qui caloris hujus undiquaque statim diffluentis, majorem in se copiam continet. Caetera enim, ut diximus, arteriosus sanguis venoso deterior est, (contrà ac vulgò creditur) quòd plurimùm sui oleosi in lampade amiserit: quare sero abundat, cujus partem maximam in renes per arterias emulgentes, &in intestina per mesentericas exonerat. Estque serum hoc Urina cruoris à Paracelso dicta: aliud enim serum reperitur, quod à nimio potu, ocyus in renes transfertur. Huic sententiae Bartholomaeus Eustachius adversatur.