Latin
DIGRESSIO IV
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 119
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis, inquit, multum serosi humoris arteriae contineant, non tamen idcirco inferri potest, esse eundem humorem in corde genitum; sed putandum potiùs est, aut in quibusdam arteriis illum generari, aut aliunde attrahi. Quod quidem nemini mirum videri debet: nam praeterquam quod omnes arteriae sanguinem &alios humores, nisi admodum ii crassi fuerint, à singulis venis per communes anastomoses recipiunt, illae quoque arteriae quae in mesenterio distributae sunt, chylum ipsum, non secus ac mesenterii ipsius venae, attrahunt, &conficiunt. Verùm fassa res est, &deterior illatio. Haec ratio est, ut id obiter addam, cur caput tantopere à serosâ colluvie laboret, ut celebres Authores podagrae, &aliorum rheumatum causas ad hunc fontem reduxerint. Fit id, inquam, quia serosus sanguis per ascendentem aortae ramum ad caput delatus, ibidem (nisi per venas redeat, quod saepe ob angusta viarum non permittitur) restagnat, &per oculos, aures, palatum, alibique elabitur. Renes enim, per quos descendens aortae ramus à suo sero depletur, in cerebro desiderantur.