Latin
DIGRESSIO IV
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 120
Unproofread scanNot analysed yet
Sanguis hoc modo aortam ingressus, fluit porrò quocunque permittitur, peraequè sursum ac deorsum, quia motus continuus est: quemadmodum in canalibus aquam deferentibus contingit, in quibus, quocunque feruntur, aqua continuò pergit moveri. Quare nu gantur strenuè, qui protrusionem hujusmodi non, nisi in rectâ lineâ, fieri posse arbitrantur. Postquam hic sanguis arteriarum spatia emensus est, per carnis poros in venas regreditur, ut recuperato balsamo ex lienis, hepatisque promptuariis, novo stadio ad cor recurrat Pulsus autem (ut aliquantulum resiliam non tam fit, meâ quidem sententiâ, à continuâ sanguinis per arterias protrusione, quàm à primo ejus in aortam impulsu, quo orificium ejus tangit, ac dilatat: qui motus facilè postea per integra arteriarum spatia continuatur. Quod mihi, opinor, haud gravatè concesserint, qui motuum, in rebus omnibus continuis, perpetuitatem norunt. Vidi ipsemet, &mecum alii complures, venam cavam, mortui etiam animalis, digito leviter in abdomine tactam, juxta ipsa femo ra trepidâsse: &proculdubio, idem quoque ulteriùs contigisset, si ultra nudata fuisset. At verò si vas filo alicubi ligetur, aut aliter totum comprimatur, haud mirum motûs hujus continuitatem intercipi. (quod exemplo Galeni responsum volumus) Ita campanae, à re aliquâ percussae, si statim digitum imposueris, non ampliùs sonat, quae aliàs ab eodem ictu aliquamdiu tinniret. Similiter, neque testudinis chordae ultra prementem digitum aut moventur, aut sonant. Et haec pariter ratio