Latin
124
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 124
Unproofread scanNot analysed yet
Vectius, apud Macrobium, per Apollinem, ipsum solem intelligendum monet; cui medendi potestas ideo attributa sit, quòd temperatus solis calor omnium morborum fuga sit. Id ipsum verò de corde, sive sole microcosmico, multò veriùs asseruisset. Nam licèt hic Sol loco suo non migret, radios tamen per universum animal transfundit. Imò verò, hîc sphaera volvitur, dum sydus quiescit. Sanguis nempe, virtutem cordis deferens, per anfractuosa vasorum circumlabitur, ut corpus integrum calore vivifico perfundat, novumque vestigal denuo ipsi cordi rependat. Fitque isthaec circumgyratio non solùm (ut Soranus Ephesius scripsit) ab hora non à noctis, usque ad horam diei tertiam, sed perpetuò, quemadmodum ex dicendis constabit. Secta prata, ait Plinius, sicilire oportet. Da veniam itaque ut, quae suprà diffusè (&tamen obscurè &imperfectè nimis) à me dicta sunt, paucis hîc recolligam. Dixi, praecipuas rerum gignendarum potestates, à diversorum salium virtutibus profluere: haec salia esse rerum semina; &in animantibus cor inde primùm &solùm conflari, unde postea cuncta corporis vasa scaturiant.