Latin
125
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 125
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc addo, Testes (quibus tantus à te attributus honos) nè quidem irradiatione semen conficere: sed tantùm generationem secundariò adjuvare: quòd nimirum serosum humorem à semine proliciant, cujus virtus &efficacia ab illius copia imminueretur. Ita enim &alii spiritus omnes, nisi copiosiori phlegmate (ut vocant) exuantur, inertes operas praestant. Hinc fit, ut κυλίκων ἐρεται, calicum trahones, sive potatores strenui, ignaviter venereis indulgeant: &vulgari apud nos proverbio dicatur, Ebrios, filias gignere. Profectò, cùm testes glandosae substantiae sint, verisimile est eos tali muneri inservire. Quare etiam tumidiores post coitum apparent; quod non contingeret, si in eodem à semine, aut spiritibus deplerentur. Ideoque, nisi fallor, vasa ab emulgentibus ad testes tendunt, ut per illa superfluum serum, à semine prolectum, in renes evacuaretur. Diximus porrò, spiritum hunc salineum cordis, post diuturnam cum sanguine fermentationem, in flammulam tandem emicare, quae spiritus vitales constituit, unde omnis, in animali, calor, actio, vita denique ipsa promanat. Addo etiam, sanguinis ipsius ruborem, ab illius salis acidi virtute procedere, quemadmodum julapia ab affuso tantillulo spiritûs vitrioli rubescunt. Quam causam olim falsò hepatis parenchymati adscripserunt: siquidem (ut alia nunc omittam) ante natum hepar, sanguis passim conspicitur. Nec obstat, quòd cor aciditatis hujus nullum manifestum indicium ferat: nam neque in ventriculo talem facilè deprehenderis, etiamsi haec coctionis illius unica causa sit.