Latin
126
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 126
Unproofread scanNot analysed yet
Hactenus, Parisane eruditissime, per obscuros naturae recessus divagatus, ubi pauca admodum authoritatum vestigia, nec nisi tenues &creperi rationum radii affulsêre; ad te demum revertor visurus, quàm strenuè cum Harveo de via decertes. CAP. II. Qualis sit cordis motus. TNauspicatò à te factum Parisane, quòd Harveum ad sinistram collocaveris: Septentrionalibus enim, ut nosti, Zodiacum intuentibus, sinistram versus Solis ortus est. Neque aegrè ferre debuisti, quòd ille in novo itinere sine comite incedat. Quomodo enim ab aliorum sententiis, causae suae suffragia expectare potuit; qui certis experimentis, firmisque (ut palàm fiet) rationibus, contrariam iis stabilivit? Nec fortuitò sanè, aut infeliciter id illi accidit: etiamsi spretis peritis, &tui similibus, piscatoribus, angustos rivulos ingressus fuerit: Ubi tamen nullas faces ex coeno expiscatus est, sed potiùs, ex abditis naturae claustris, luculentam veritatem elicuit. Itane parvae res tibi tam parvi pretii? Ego verò subtilitatem maximam in iisdem positam esse, semper sum arbitratus.