Latin
JOANNES GREAUES
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 13
Unproofread scanNot analysed yet
Non est animus papiliones sectari, aut in reculas minoris momenti animadvertere. Neque etiam multa hìc à te allata, etiamsi ferulam merentur, attingam; quia alterius palaestrae sunt; &de iisdem alio in loco commodiùs agetur. Harveus dilucidissimè pariter ac brevissimè, ex trita vulgò opinione, quâ aerem in arterias Diastole recipi, &expelli Systole arbitrantur, quae eadem munera pulmonibus quoque conveniunt; hoc verè subintulit: edit: Plerosque Anatomicos supponere cum Gdeno, eundem usum esse pulsus, &respirationis, &unâ re tantùm differre, quòd ille ab animali, haec à vitali facultate manet.