Latin
JOANNES GREAUES
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 14
Unproofread scanNot analysed yet
Ad quae tu parùm appositè plures pulmonum usus causaris: eosdemque etiam formandae voci inservire ais. Quasi verò illud Harveo ignotum sit, aut ab illo negatum unquam: qui hoc solùm pertendit, primariam pulmonum operam, quâ aerem atrahunt, arteriis similiter ex vestra sententia competere; cùm tamen ejus arbitratu, idque verissimè, arteriae duntaxat deferendo sanguini spirituoso destinatae sint. Patrocinium tuum, quod Galeno affingis, parùm subtile est: In arteriis inQuit, nihil naturâ continetur praeter sanguinem: videlicet, per se, primò, sui gratiâ, necessario, simpliciter, pro nutrimento ad vitam. Eodem certè distinctionis acumine, aliquis pravos humores in venis, &faeces in intestinis contineri negaverit: Quia, scilicet, non insunt per se, primò, sui gratiâ, &c. Item, non diu continentur ergo non omnino. dibzy G Go SI cor, immerso in balneum corpore, maUjorem aeris copiam trahit, quidni pulmones ultra solitum distenduntur? Aut quorsum arteriae sub aqua pulsant? An ut aerem. per cor attractum, alio itinere per habitum corporis excludant? Quem autem in finem ex corde aërem mutuentur, qui jam in eodem ultra modum incaluit?