Latin
137
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 137
Unproofread scanNot analysed yet
Priusquam verò in arenam hanc descendimus, non est transilienda levis illa ratio, quâ dextrum cordis ventriculum eo fine extructum ais, quia pulmones, ut &reliquae corporis partes, arterioso sanguine nutriri nequeunt. Et haec est illa subtilitas, quam Harveus ignoravit. Ipse tamen saepe asseris, spiritus à remotis arteriis ad nutritionem attrahi: Quinetiam passim, densam &duram cordis carnem ab arterioso sanguine nutriri, affirmas. Et spumosi pulmones ab eodem non poterunt? Nec est quod tergiverseris, te sanguinem splenicum per arterias delatum intelligere: Nam hoc ipso loco statuisti, arteriarum, perinde ac cordis, motu spiritus confici. Neque ego causam ullam video, cur dexter ventriculus, simili motu agitatus, sanguinem pariter spirituosum non procudat: praesertim, cum dexter ventriculus in calidis animalibus, celeriùs, fortiusque pulset, quàm sinister in frigidis, &exanguibus. Sed turpe est difficiles habere nugas; quales sunt, quaecunque de spirituum generatione protulisti. Quare ad sequentia propero. Semen esse vitae principium, jampridem fassi sumus, utpote è quo totius vitae conservator, cor ipsum extructum est.