Latin
138
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 138
Unproofread scanNot analysed yet
Nutriri autem illud, ut tu vis, &ab alimentali semine augeri, nunquam concesserim: Neque innatum illum calorem, quem tu, cum vulgo philosophorum, adstruis: Nec etiam, arterias simul cum corde prognatas: etiamsi paulò post extent, eo modo, quem diximus. Neque Aristoteles videtur illud voluisse, quod tu illi affingis; parenchyma scilicet cordis statim ab initio productum esse: sed duntaxat semineum illud stamen, quod, in animalis exordio, cordis munus explet, &revera cor est. Miror autem magnopere, cum calidioris cordis motus tam ambiguos fatearis, te frigidorum animalium corda tantopere respuere, &potiùs ad mortui cordis examen accingi. Notum est, quàm varia coelorum schemata ab Astronomis, efficta sint, illaque pari fere probabilitate: ob hanc solùm causam, quòd varios syderum positus &mutationes, ob nimium a nobis recessum, usurpare oculis nequeamus. Notissimum pariter, quanta, de singulis fere in toto corpore partibus, inter Anatomicos orta lis sit, quòd, jugulato animali, earum munia aut statim cessent, aut turbentur. Cordis autem motus, cum post fata, licèt languidior, supersit; tu tamen mortuum praetulisti, ut nullum potiùs motum, quàm obscurum, intuereris: idque hic etiam, ubi de motûs modo disputatur.