Latin
144
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 144
Unproofread scanNot analysed yet
Nimirum, quia ita figmento ejus videbatur commodum, haec omnia in corde, etiam mortui vituli, subtilissimè rimatus est: Facilè enim credimus, quae fieri volumus. AUltiformes cordis &auricularum moMtus, pro arbitrio tuo invenisti: Neque enim sensu ullo, ut fateris, percipi possunt, sed obstetricante ratione solùm producuntur. Ego similiter, ex meis fundamentis dicam, quid hac de re sentiam; nec ulteriore utar refutatione. Postquam pars sanguinis sinistri ventriculi, in spiritus absumpta est, alius illico sanguis ex auricula sinistra in locum vacuum illabitur; eo prorsus modo, quo oleum ad flammam accedere diximus. Ejus locum implet sanguis è pulmonibus per arteriam venalem illapsus, quem sequitur per venam arteriosam sanguis è dextro ventriculo, &hunc denique consequitur ille qui in dextra auricula continebatur. Quemadmodum per siphunculos subterraneos, aqua quoquoversum, ad aufugientem aliam, continuò protruditur. Pulsant autem auriculae, quòd in illas sanguis obliquè, &guttatim quasi illabitur, unde fit, ut membranea illa vasa contremiscant. CAllucinaris, ut è dictis liquet, dum positis ab Harveo principiis, motum aliunde, quàm à corde incipere arbitraris.