Latin
145
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 145
Unproofread scanNot analysed yet
Neque tantilla auriculae dextrae à suo ventriculo distantia, quicquam incommodi adfert: nè quidem etiamsi multò ampliùs distaret: ut cuiliber, haec rectè perpendenti notum est. Reliqua putativa sunt. Αλῶς τρέχεις, ἀλλʼ ἔξω τῆς ὁδῦ. Verum quidem ais, sed non verè. Etiamsi enim verissimum arbitrer, cor ultimò vivere: auriculam tamen, ob assensum sanguinis in eam, novissimè pulsitare, non existimo: sed quia per intervallum aliquod parum sanguinis è pulmonibus in illam delabitur. Tum etiam fortè, quia extinctâ jam flammulâ, &sopitâ propemodum ebullitione, tantillum sanguinis magno ventriculo attollendo satis non est.