Latin
JOANNES GREAUES
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 15
Unproofread scanNot analysed yet
Aut cur non bullulae in aqua excitantur, à jugi hoc aeris profluvio? Quomodo etiam tam subitò, spatio nimirum unius Diastolis, aer arterias omnes sanguine plenas transvolitat? Idque etiam contra sanguinis motum. si tibi credimus, qui per easdem arterias ad cor tendit? Fortè quibus cutis tota ulcerosa est, &scabie aut elephantiasi laborant, hoc pacto per pulmones in cor, non autem per cutem in arterias aerem alliciunt: nam quod illic natura non potuit, hic non debuit; nè scilicet, à cutis inquinamentis, tota spirituum oeconomia foedaretur. N non aer in cutis poris, &intrinsecus *arteriarum oribus semper praestò est? Certè non est: neque enim aliter facile causam dixero, cur strangulati intereant: si aer tam expeditè per cutem &carnes it, reditque.