Latin
154
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 154
Unproofread scanNot analysed yet
Namque ego, inter contractionem, &constrictionem quid intersit, haud satis intelligo. Verùm haec levia sunt. Quae ab Harveò afferuntur, ex supposito ab eo motûs cordis modo, satis congrua sunt: novum verò iter, ob dictas causas, noluit ingredi. Et licèt reverâ, initium motûs in corde sit, iste tamen in auriculâ, efformato jam foetu, primùm conspicitur, utpote per quam sanguis in cor illabitur. Multa quidem in contrarium accumulas, sed ubique eandem quercum feris: quare novo labore nobis non est opus: neque ullus metus, ne à tam levi ictu circulationis fundamenta collabantur. TIbras illas, quas toties occentas, non magis in corde, ejusve auriculis in veneris, quàm in venis, vesicâ, aut ventriculo: quas nullas dari, Vesalius nobis oculatus testis est Aut si adfuerint, alii tamen usui, quàm attractioni aut expulsioni, destinatas esse, certum est.