Latin
155
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 155
Unproofread scanNot analysed yet
Harveus non ait, auriculae &ventriculi unum motum esse, simulque fieri: sed in calidioribus animalibus, ob motûs celeritatem, ita videri. Suprà enim inter illos motûs distinxerat: sequensque exemplum mentem ejus satis explicat. JOrunt omnes, machinae illius motum esse artificialem, &violentum; cordis verò naturalem, &spontaneum: caetera tamen exemplum adamussim quadrat. TAlsissimum arbitror, deglutitionem fieri ab attractione musculorum, cùm potiùs ab eorundem compressione, cibique depulsione contingat. Nec tu quidquam, praeter decumana verba, ad sententiae tuae confirmationem protulisti. Crediderim penè, te velle, mictionem fieri ab attractione matulae, non autem à vesicae exclusione: ita perpetuò attractionum meministi. Rudis antiquitas, inquit Seneca, credebat, attrahi imbres cantibus &repelli. Quorum nihil posse fieri, tam palam est, ut hujus rei causa nullius philosophi schola intranda sit. Par tuarum attractionum, &expulsionum ratio. Ectè Harveus statuit, pulsum arteriarum fieri a sanguinis è corde impulsu. Tuique villi, &fibrae, quas toties memoras, debiles nimis sunt, quàm ut nos trahant in sententiam contrariam.