Latin
Cap. 4
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 159
Unproofread scanNot analysed yet
Nam alioqui saluberrimo temperamento, nullaque pars in eo non maximè sana erat, nisi quatenus crebra strangulatione vexabatur. Dic, age, Parisane, quomodo spiritus in illo gignerentur, cùm motus in osseo ventriculo nullus esse potuerit? An ab eodem illo ventriculo, spiritus unicâ systole in extrema arteriarum protrudebantur? Lubet etiam aliquando ex te intelligere, cur hìc, alibique passim, sanguinem arteriosum nutritioni minus idoneum putes? Quaenam, obsecro, tanta illi mutatio obtigit? Sanguis, tuo arbitratu, ex splene &venarum anastomosibus, per aortam cor ingreditur, inde auriculam sinistram adit, denuoque in cor relabitur, tandem ascendens, fulgure ocyus per arteriam evolat. Unde, precor, interea malignam nutritioni qualitatem induit? Dices fortasse, à motu cordis incaluisse: At verò calor vitae opifex est, &absque eo nulla nutritio. Attenuatus est autem, &factus levior: Ergo faciliùs quoque angustos nutriendi corporis poros ingreditur. Causaberis forsitan ejus motum, &agitationem, quâ durante, nulla appositio fieri potest: ita enim ulcera, ut consolidentur, quiescant oportet.