Latin
Cap. 4
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 160
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo igitur sanguis arteriosus cordi apponitur? Quomodo nutriuntur arteriae à venoso sanguine, cùm pariter in perenni motu sint? Quin tu alibi, spiritus perniciter transvolantes ab arteriis retineri ad nutritionem, asseruisti. Ego certè in tam densis tenebris nihil video: sis tu, precor, nobis portisculus ad clariorem pharum. Ihil hic attulisti, praeter cramben: sciliNcet, non adeò connivere aortae valvulas, quin aliquid per illas in cor illabatur, praesertim corde ipso ita jubente, atque attrahente: parum etiam sanguinis per patentem rimulam ingredi, nimirum, guttam unam vel alteram. Quis autem credat, duas tresve sanguinis guttulas, (unde etiam cordi &auriculae nutrimentum paratur) tantùm spirituosi sanguinis procudere posse, ut hic unicâ systole, per omnia omnium arteriarum spatia distribuatur? Quinetiam, cùm sanguis ex lienis aestuario, vicinisque anastomosibus, ut arbitraris, plenis buccis, summoque impetu ad cordis ripas impingat, unde tanta ejus penuria? Videmus enim è dolio, minimâ licet hiante rimulâ, plurimum vini aut aquae, confertim Verùm hìc summae naturae prorumpere. providentiae aliter visum. Quaerere plura nefas.